monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25 > sectio 2 > sectio 54 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 6, 3, 1
Unus omnium exheredatus sum dividendo. 'Legisset' inquit 'alteram partem'; tu solus talis potuisti esse filius, qualis frater es. Lex te dividere, me eligere iussit; aperte, ne minor circumscribatur, timet. Sic divisit, ut, si vellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in servitute. Non est dividere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. Talis fuit, ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret. 'Elige, ut aut patrimonio careas aut scelere. ' Circumscriptores dici solent qui aliquid abstulerunt; iste nihil reliquit. 'Tu' inquit 'voluisti pauper esse'; cur ergo queror, si egestate delector? 'Obici' inquit 'non potest quod lege factum est'; immo nihil nisi quod lege factum est, nam si quid aliter gestum est, per se irritum est. circumscriptio semper crimen sub specie legis involvit: quod apparet in illa, legitimum est; quod latet, insidiosum. semper circumscriptio per ius ad iniuriam pervenit. Lex iubet maiorem dividere, minorem eligere; nec tu divisisti nec hic elegit. sic a te alligatus est, ut necesse haberet quod non expediebat malle. Nota fuit in matrem mea pietas; non timuit, ne eligere possem alteram partem.